- ATHENICA
- ATHENICAapud Pollionem d. l. c. 10. ubi de epistola Claudii Imperator. adhuc privati, ad Regillianum Illyrici Ducem scriptâ, quam ego repertam, inquit, in Athenicis (ut restituit Salmas. cum alias legatur, in Archivis) inserendam putavi; fuit enim publica: Bibliothecae sunt, sic dictae, quasi loca Athenae, h. e. Minervae, dicata. Vox illius saeculi, quales non paucas apud Historiae Aug. Scriptores reperias. In Bibliothecis autem reponi aut custodiri moris erat eiusmodi omnia literaria monumenta, ut epistolas et orationes Ducum ac Imperatorum, et quottidiana vel ephemerides Principum ac Senatusconsulta de Principibus facta aliaque ad eandem rem pertinentia, quae et publice ibidem patebant omnibus legenda. Quam ob causam Trebellius hôc locô epistolam illam Claudii sibi in Athenicis repertam, publicam dicit fuisse. Sic Vopisc. in Aureliano, c. 1. libros lineos, quibus quottidiana illius Principis erant inscripta, ex Ulpia Bibliotheca depromptos se vidisse et habuisse refert. Idem in Tactio c. 8. S. C. de Tacito Augusto faciendo, in libro elephantino, fuisse perscriptum narrat, qui liber in Ulpia Bibliotheca fuerit servatus, et in armario eius sexto repositus. Bibliothecae igitur et Athenica illa studiosis vulgo patebant et literariis hominibus etc. Salmas. ad Trebell. Pollionem loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.